BULLINGERUS Henricus

BULLINGERUS Henricus
BULLINGERUS Henricus
Bremogartae natus, Tiguri Zuinglio in Ministerio sacro successit, A. C. 1531. Eruditione, pietate, scriptis editis, inter quae in Esaiam Homiliae, Contiones in Ieremiam, Expositio Danielis, Commentarii in plerosque N. T. libros, aliaque, quae omnia 10. Tomis prodierunt, inclitus. Nec omittendus libellus insignis, A. C. 1527. vernacul^linguâ ab eo editus, sub titulo: Anklag Gottes an die Eidgnoschafft; quô Deum Helvetios acriter increpantem, illisque militiam tum mercenariam, foedera cum Principibus alienae religionis, pensiones annuas, etc. exprobrantem, introducit: Et in hoc quoque Zuinglii imitator. Obiit A. C. 1575. aetar. 71. Melch. Adami. Nullum argumenti genus
fuit, in quo probe is non fuerit versatus, Verheid. Vide et Henricus: plura vero apud Anton. Teissier in Elogiis Vol. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • HENRICUS Bullingerus — Theol. Tigurinus, Huldtico Zuinglio successit, A. C. 1531. Helveticae Confessionis, post. cum et Oecolampadium, summus propugnatar, Thuan. doctrinae simplicitate, zeli et pietatis ardore, ingenii candore, ac mansuetudine, prudentiae insuper laude …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ZUINGLIUS Ulricus — natus in pago Wildhaus, in Toggiis, honestô inter suos locô, A. C. 1484. in Helvetia, Reformator Ecclesiae Tigurinae. Tiguri primam contionem habuit, A. C. 1519. et Euangelium secundum Euangelium enarrare coepit. Kal. Ian. Lavaterus, de Cometis:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”